Clement of Alexandria



The Stromata

Book III
Chapter 1




Table of Contents

Catalogue of Titles




Logos Virtual Library



Catalogue

Clement of Alexandria (153-217)

The Stromata

Translated by William Wilson

Book III

Chapter 1


Ac Valentiniani quidem, qui desuper ex divinis emissionibus deduxere conjugationes, acceptum habent matrimonium: Basilidis autem sectatores, “Cum interrogassent, inquiunt, apostoli, nun sit melius uxorem non ducere, dicunt respondisse Dominum: ‘Non omnes capiunt verbum hoc. Sunt enim eunuchi alii a nativitate, alii vero a necessitate.’ ” Hoc dictum autem sic interpretantur: “Quidam ex quo nati sunt, naturaliter feminam aversantur, qui quidem hoc naturali utentes temperamento, recte faciunt, si uxorem non ducant. Hi, inquiunt, eunuchi sunt ex nativitate. Qui autem sunt a necessitate, ii sunt theatrici exercitatores, qui, glorić studio retracti, se continent. Quinetiam qui casu aliquo excisi sunt, eunuchi facti sunt per necessitatem. Qui itaque eunuchi fiunt per necessitatem, non fiunt eunuchi secundum logon, seu rationem. Qui autem regni sempiterni gratia seipsos castrarunt, id ad declinandas, inquiunt, conjugii molestias fecerunt, quod procurandć rei familiaris onus ac sollicitudinem timerent. Et illud: ‘Melius est nubere quam uri,’ dicentem Apostolum aiunt velle: Ne animam tuam in ignem injicias, noctu et interdiu resistens, et timens ne a continentia excidas. Nam cum in resistendo occupata fuerit anima, a spe est divisa—Patienter igitur sustine,” inquit his verbis Isidorus in Moralibus, “contentiosam mulierem, ne a Dei gratia avellaris; et cum ignem in semine excreveris, cum bona ores conscientia. Quando autem, inquit, tua gratiarum actio delapsa fuerit in petitionem, et deinceps steteris, ut tamen labi ac titubare non desinas, duc uxorem. Sin est aliquis juvenis, vel pauper, vel infirmus, et non ei libet logo, seu rationi, convenienter uxorem ducere, is a fratre ne discedat; dicat: Ingressus sum in sancta, nihil possum pati. Quod si eum suspicio aliqua subeat, dicat: Frater, impone mihi manum, ne peccem; et confestim tum in mente, tum in corpore opem experietur. Velit modo quod bonum est perficere, et assequetur. Nonnunquam autem ore tenus dicimus: Nolumus peccare; animus autem noster propendet in pectatum. Qui est ejusmodi, propter metum, quod vult, non facit, ne ei constituatur supplicium. At hominum generi qućdam necessaria sunt ac naturalia duntaxat. Quod indumentis egeat, necessarium simul est et naturale: est autem venerea voluptas naturalis, sed non necessaria.” Has voces adduxi ad reprehendendos Basilidianos, qui non recte vivunt, ut qui vel peccandi potestatem habeant propter perfectionem, vel omnino quidem natura salvi futuri sint, etsi nunc peccent, quod naturć dignitate sunt electi. Neque vero primi dogmatum architecti eorumdem perpetrandorum potestatem illis faciunt. Ne ergo Christi nomen suspicientes, et iis, qui sunt in gentibus intemperantissimi, incontinentius viventes, nomini maledictum inurant. “Qui enim sunt ejusmodi, pseudapostoli, operarii dolosi,” usque ad illud: “Quorum finis erit secundum opera eorum.” Est ergo continentia, corporis despicientia secundum confessionem in Deum; non solum enim in rebus venereis, sed etiam in aliis, quć anima perperam concupiscit, non contenta necessariis, versatur continentia. Est autem et in lingua, et in acquirendo, et in utendo, et in concupiscendo continentia. Non docet autem ea solummodo esse temperantes, siquidem prćbet nobis temperantiam, ut quć sit divina potestas et gratia. Dicendum est ergo, quidnam nostris videatur de eo, quod est propositum. Nos quidem castitatem, et eos, quibus hoc a Deo datum est, beatos decimus: monogamiam autem, et quć consistit in uno solum matrimonio, honestatem admiramur; dicentes tamen oportere aliorum misereri, et “alterum alterius onera portare,” ne “quis, cum” recte “stare videatur,” ipse quoque “cadat.” De secundis autum nuptiis: “Si uraris,” inquit Apostolus, “jungere matrimonio.”





Book II
Chapter 23


Book III
Chapter 2