Clement of Alexandria



The Stromata

Book III
Chapter 5




Table of Contents

Catalogue of Titles




Logos Virtual Library



Catalogue

Clement of Alexandria (153-217)

The Stromata

Translated by William Wilson

Book III

Chapter 5


Ne ergo hunc locum ungue amplius fodicantes plurium absurdarum hæresium meminerimus; nec rursus dum in singulis adversus unamquamque dicere necesse habemus, propterea pudore afficiamur, et nimis prolixos hos faciamus commentarios, age in duo dividentes omnes hæreses, eis respondeamus. Aut enim docent indiscrete vivere: aut modum excedentes, per inpietatem et odium profitentur continentiam. Prius autem tractandum est de prima parte. Quod si quodlibet vitæ genus licet eligere, tum eam scilicet etiam licet, quć est continens: et si electus tute poterit quodlibet vitæ genus sectari, manifestum est eam, quć temperanter et secundum virtutem agitur, longe tutissimam esse. Nam cum “domino sabbati,” etiamsi intemperanter vivat, nulla ratio reddenda sit, multo magis qui vitam moderate et temperate instituit, nulli erit rationi reddendæ obnoxius. “Omnia enim licent, sed non omnia expediunt,” ait Apostolus. Quod si omnia licent, videlicet moderatum quoque esse et temperantem. Quemadmodum ergo is est laudandus, qui libertate sua usus est ad vivendum ex virtute: ita multo magis qui dedit nobis liberam nostri potestatem, et concessit vivere ut vellemus, est venerandus et adorandus, quod non permiserit, ut nostra electio et vitatio cuiquam necessario serviret. Si est autem uterque æque securus, et qui incontinentiam, et qui continentiam elegerit, non est tamen ex æquo honestum et decorum. Qui enim impegit in voluptates, gratificatur corpori: temperans autem animam corporis dominam liberat a perturbationibus. Et si dicant nos “vocatos fuisse in libertatem, solummodo ne præbeamus libertatem, in occasionem carni,” ex sententia Apostoli. Si autem cupiditati est obsequendum, et quć probrosa est et turpis vita tanquam indifferens est eligenda, ut ipsi dicunt; aut cupiditatibus est omnino parendum, et si hoc ita est, facienda sunt quævis impudicissima et maxime nefaria, eos sequendo, qui nobis persuadent: aut sunt aliquæ declinandæ cupiditates, et non est amplius vivendum indifferenter, neque est impudenter serviendum vilissimis et abjectissimis nostris partibus, ventri et pudendis, dum cupidate ducti nostro blandimur cadaveri. Nutritur enim et vivificatur cupiditas, dum ei voluptates ministrantur: quemadmodum rursus si impediatur et interturbetur, flaccescit. Quomodo autem fieri potest, ut qui victus est a voluptatibus corporis, Domino assimiletur, aut Dei habeat cognitionem? Omnis enim voluptatis principium est cupiditas: cupiditas autem est molestia et sollicitudo, quć propter egestatem aliquid appetit. Quare nihil aliud mihi videntur, qui hanc vitæ rationem suscipiunt, quam quod dicitur,

Ultra ignominiam sentire dolores;

ut qui malum a se accersitum, nunc et in posterum eligant. Si ergo “omnia licerent,” nec timendum esset ne a spe excideremus propter malas actiones, esset fortasse eis aliquis prætextus, cur male viverent et miserabiliter. Quoniam autem vita beata nobis ostensa est per præcepta, quam oportet omnes sequentes, nec aliquid eorum, quć dicta sunt, perperam intelligentes, nec eorum, quć convenit, aliquid, etsi sit vel minimum, contemnentes, sequi quo logos ducit; quia, si ab eo aberraverimus, in malum immortale incidamus necesse est; si divinam autem Scripturam secuti fuerimus, per quam ingrediuntur, qui crediderunt, ut Domino, quoad fieri potest, assimilentur, non est vivendum indifferenter, sed pro viribus mundos esse oportet a voluptatibus et cupiditatibus, curaque est gerenda animæ, qua apud solum Deum perseverandum est. Mens enim, quć est munda et ab omni vitio libera, est quodammodo apta ad potestatem Dei suscipiendam, cum divina in ea assurgat imago: “Et quicunque habet hanc spem in Domino, seipsum,” inquit, “mundum castumque facit, quatenus ille est castus.” Ut ii autem accipiant Dei cognitionem, qui adhuc ducuntur ab affectibus, minime potest fieri: ergo nec ut finem assequantur, cum nullam habeant Dei cognitionem. Et eum quidem, qui hunc finem non assequitur, accusare videtur Dei ignoratio; ut Deus autem ignoretur, efficit vitæ institutio. Omnino enim fieri non potest, ut quis simul sit et scientia præditus, et blandiri corpori non erubescat. Neque enim potest unquam convenire, quod voluptas sit bonum, cum eo, quod bonum sit solum pulchrum et honestum: vel etiam cum eo, quod solus sit pulcher Dominus, et solus bonus Dens, et solus amabilis. “In Christo autem circumcisi estis, circumcisione non manu facta, in exspoliatione corporis carnis, in circumcisione Christi. Si ergo cum Christo consurrexistis, quć sursum sunt quærite, quć sursum sunt sapite, non quć sunt super terram. Mortui enim estis, et vita vestra absconsa est cum Christo in Deo”; non autem ea, quam exercent, fornicatio. “Mortificate ergo membra, quć sunt super terram, fornicationem, immunditiam, passionem, desiderium, propter quć venit ira Dei. Deponant ergo ipsi quoque iram, indignationem, vitium, maledictum, turpem sermonem ex ore suo, exuentes veterem hominem cum concupiscentiis, et induentes novum, qui renovatur in agnitionem, ad imaginem ejus, qui creavit ipsum.” Vitæ enim institutio aperte eos arguit, qui mandata novere: qualis enim sermo, talis est vita. Arbor autem cognoscitur ex fructibus, non ex floribus et foliis ac ramis. Cognitio ergo est ex fructu et vitæ institutione, non ex sermone et flore. Non enim nudum sermonem dicimus esse cognitionem, sed quamdam divinam scientiam, et lucem illam, quć innata animæ ex præceptorum obedientia, omnia, quć per generationem oriuntur, manifesta facit, et hominem instruit, ut seipsum cognoscat, et qua ratione compos fieri possit, edocet. Quod enim oculus est in corpore, hoc est in mente cognitio. Neque dicant libertatem, qua quis voluptati servit, sicut ii, qui bilem dicunt dulcem. Nos enim didicimus libertatem, qua Dominus noster nos liberat a voluptatibus, et a cupiditatibus, et aliis perturbationibus solvens. “Qui dicit: Novi Dominum, et mandata ejus non servat, mendax est, et in eo veritas non est,” ait Joannes.





Book III
Chapter 4


Book III
Chapter 6