Clement of Alexandria



The Stromata

Book III
Chapter 8




Table of Contents

Catalogue of Titles




Logos Virtual Library



Catalogue

Clement of Alexandria (153-217)

The Stromata

Translated by William Wilson

Book III

Chapter 8


Quoniam autem qui introducunt indifferentiam, paucas quasdam Scripturas detorquentes, titillanti suĉ voluptati eas suffragari existimant; tum prĉcipue illam quoque: “Peccatum enim vestri non dominabitur; non estis enim sub lege, sed sub gratia”; et aliquas alias hujusmodi, quarum post hĉc non est rationi consentaneum ut faciam mentionem (non enim navem instruo piraticam), age paucis eorum argumentum perfringamus. Ipse enim egregius Apostolus in verbis, quĉ prĉdictĉ dictioni subjungit, intentati criminis afferet solutionem: “Quid ergo? peccabimus, quia non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit.” Adeo divine et prophetice e vestigio dissolvit artem voluptatis sophisticam. Non intelligunt ergo, ut videtur, quod “omnes nos oportet manifestari ante tribunal Christi, ut referat unusquisque per corpus ea quĉ fecit, sire bonum, sive malum”: ut quĉ per corpus fecit aliquis, recipiat. “Quare si quis est in Christo, nova creatura est,” nec amplius peccatis dedita: “Vetera prĉterierunt,” vitam antiquam exuimus: “Ecce enim nova facta sunt,” castitas ex fornicatione, et continentia ex incontinentia, justitia ex injustitia. “Quĉ est enim participatio justitiĉ et injustitiĉ? aut quĉ luci cum tenebris societas? quĉ est autem conventio Christo cum Belial? quĉ pars est fideli cum infideli? quĉ est autem consensio templo Dei cum idolis? Has ergo habentes promissiones, mundemus nos ipsos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctitatem in timore Dei.”





Book III
Chapter 7


Book III
Chapter 9